라틴어 문장 검색

Cum ergo videas, mi Aviene (instituenda est enim adolescentia tua, quae ita docilis est ut discenda praecipiat), cum videas, inquam, anceps esse omne scommatum genus, suadeo in conviviis in quibus laetitiae insidiatur ira, ab huiusmodi dictis facessas et magis quaestiones convivales vel proponas vel ipse dissolvas.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, III. 22:1)
Hic, quae prima caput movit de pulvere tabes, Aspida somniferam tumida cervice levavit.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 9권 7:42)
genialis hiems voluptuosa, convivalis:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 3021)
Parva mora est alas pedibus virgamque potenti somniferam sumpsisse manu tegimenque capillis.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 1권 67:2)
Cum qua latrator Anubis sanctaque Bubastis variusque coloribus Apis, quique premit vocem digitoque silentia suadet, sistraque erant numquamque satis quaesitus Osiris plenaque somniferis serpens peregrina venenis.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 9권 58:6)
num propter lyricae modulamina vana puellae nervorumque sonos et convivale calentis carmen nequitiae patulas Deus addidit aures perque cavernosos iussit penetrare meatus vocis iter?
(프루덴티우스, Hamartigenia, section 185)
Sed non Dardaniae medicari cuspidis ictum evaluit, neque eum iuvere in volnera cantus somniferi et Marsis quaesitae montibus herbae.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 7권 36:3)
numquid uobis uideor describere conuiuales iocos?
(세네카, Controversiae, Sententiae divisiones colores controversiarum., Maiestatis laesae sit actio. Flamininus proconsul inter cenam a meretrice rogatus, quae aiebat se numquam uidisse hominem decollari, unum ex damnatis occidit. accusatur maiestatis. 9:7)
Dic enim mihi, si cum animaduertere debeat non legitimo cultu ac more sollemni usus interdiu tribunal conscenderit conuiuali ueste, si cum classicum canere debeat, synphoniam canere iusserit, non laedet maiestatem?
(세네카, Controversiae, Sententiae divisiones colores controversiarum., Maiestatis laesae sit actio. Flamininus proconsul inter cenam a meretrice rogatus, quae aiebat se numquam uidisse hominem decollari, unum ex damnatis occidit. accusatur maiestatis. 13:7)
psaltriae sambucistriaeque et convivalia alia ludorum oblectamenta addita epulis;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 69:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION